

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 17: Versus 10
Quod Eliam oporteat,etc. Traditio Pharisaeorum est juxta Malachiam prophetam, quod Elias veniet ante adventum Salvatoris, et reducet corda patrum ad filios et filiorum ad patres, et restituet omnia in antiquum statum. Aestimant ergo apostoli transformationem gloriae ultimam hanc esse quam viderant et dicunt. Si jam venisti in gloria, quomodo praecursor tuus non apparet, maxime quia et Eliam viderant recessisse.